- TARPEJA Rupes
- TARPEJA Rupesseu Tarpeium saxum, mirae altitudinis Romae erat, in monte Tarpeio, e quo certorum criminum reos deici antiquitus moris erant, quod supplicium Deiectio e saxo, vel Deiectio e Tarpeia Rupe, propterea dictum est. Et quidem falsi testimoni convictos, de hac rupe deici voluerunt Leges XII. Tabular. Ut qui falsum testumonium dixisset erupe Tarpeia deiceretur. Cuius tam atrocis poenae causa fuit, ut acerbitas ulciscendi maleficii bene atque caute vivendi disciplina eslet. Posteriori tamen aevô, aliquando in Iudicum arbitrio fuit positum, qualis poena falso testi irroganda eslet: aliquando Legis Corneliae poena ei fuit irrogata, deportatio videl. et omnium bonorum publicatio, quod posterius testatur Marcianus IC. l. 1. ff. ad leg. Cornel. de Sicariis. Eadem affectati fuit Imperii poena: unde Manlium ex arce Tarpeia deiectum fuisse, legimus apud Florum, Hist. Rom. l. 1. c. 26. Manlium vero Capitolii vindicem, quia plerosque debitorum liberaverat, altius se et incivilius efferentem, ab illa, quam defenderat, arce deiecit. Vigilis item, qui Gallicô tumultu officii negligens sunt, Liv. l. 5. c. 47. etc. Facta autem haec deiectio est per Carnificem praegressâ verberatione, iussu Magistratus, eôque suppliciô liberi homines sunt affecti, uti scribit Appianus, Bell. Civ. l. 3. cuius locô servi in crucem agi solebant, Val. maximus, l. 8. A. Gellius tamen etiam servos manifesti furti prehensos, verberibus affectos et de saxo praecipitatos fuisse, iussu Decemvirorum, l. 11. c. 18. refert. Vide Rosin. Antiqq. Rom. l. 9. c. 31. Quibus vero vel amicorum intercessione, vel aliam ob causam, poenae huius gratia facta erat, dicti sunt de Lapide empti; quam phrasin, cum illa, a surca redempti, multum affinitatis habere, docet Cael. Rhodig. Antiqq. Lect. l. 25. c. 22. Nempe utrique quidem vitam servabant, sed non sine perpetua nota. Vide Thom. Godwyn. Anthol. Rom. l. 3. Sest. 3. c. 8.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.